< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Address to the Jagiellonian University, Cracow

The following is the text of an address prepared by the Orator which, subject to the approval of Grace 1, p. 510, will be presented to the Jagiellonian University, Cracow, in May on the occasion of its sixth centenary. The Council have appointed Mrs A. M. Lonsdale, President of New Hall and Pro-Vice-Chancellor, to represent the University on this occasion.

VNIVERSITATI IAGELLONICAE CRACOVIENSI
S.D.
VNIVERSITAS CANTABRIGIENSISi

Piae mulieres qua sua munificentia scholas et studia antiquitus condiderint id esse eis laudi praecipuae quis ignorat? apud nos enim fuere quae collegia instituerunt, sed uobis, o Vniuersitatis Cracouiensis academici, fuit nobili genere Andecauorum orta Iaduiga Ludouici filia: quae Iagielloni principi Polonorum nupta cum mortem maturius obiret fortunam suam legauit a coniuge ad totum studium generale condendum. o firmam fidem, o spem uastam! quod legatum, philosophiae legum materiae medicae inuestigandae tradendaeque posteris causa factum, cum is rei diuinae facultate addita totum esset exsecutus, ipsius est postea studio uestro nomen impositum.

ex quo tempore sescenti praetereunt anni dum uiri clarissimi sapientia florent: cura linguae Graecae iam centum ante annis quam nostra est instituta; mox uigebat caeli siderumque inuestigatio argumentis et rationibus firmata Copernici; primo apud uos est edita prelo lingua Hungarica; tum uapores duos quo modo densarentur Zygmunt Wróblewski cum Carolo Olszewski, Napoleon Cybulski uim illam umoremque inuenit ad renes ut dicitur. ei autem recentioris aetatis quos uinculis uitaeque periculo uis inuadentium oppressit CLXXXIII sapientiae non imminuta maiestate memorentur.

nunc tamen cum res uestra rursus uos penes est redacta, quod nos tam comiter in celebrationem hanc saecularem inuitastis idcirco doctissimam feminam Annam Lonsdale, Aulae Nouae praesidem, Procancellari uice delegauimus quae litteris his redditis uos salutet atque omnia fausta felicia in futura saecula comprecetur.


< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Cambridge University Reporter, 28 February 2001
Copyright © 2011 The Chancellor, Masters and Scholars of the University of Cambridge.