< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Office of High Steward: Notice

The Registrary gives notice that, under the authority of Statutes D, IV, 1 and A, I, 5, the Common Seal of the University has been affixed to the instrument of election to the office of High Steward of Dame BRIDGET OGILVIE, Sc.D., Honorary Fellow of Girton and St Edmund's Colleges, in the following form:1

OMNIBUS CHRISTI FIDELIBUS ad quos hoc praesens scriptum peruenerit, Princeps Celsissimus, PHILIPPUS, DUX EDINBURGENSIS, Nobilissimi Ordinis Periscelidis Eques, Antiquissimi et Nobilissimi Ordinis Cardui Eques, Ordini Insigniter Meritorum adscriptus, Excellentissimi Ordinis Imperii Britannici Magnae Crucis Eques, Doctor in Iure honoris causa creatus, Summus Academiae Cantabrigiensis Cancellarius, et Magistri et Scholares eiusdem salutem in Domino sempiternam.

Sciatis nos praefatos Cancellarium Magistros Scholares dedisse et concessisse BRIGITTAE MARGARETAE OGILVIE, Excellentissimi Ordinis Imperi Britannici Dominae Commendatori, Doctori in Scientiis, officium Summi Seneschalli Vniuersitatis nostrae praedictae habendum tenendum fruendum percipiendum secundum praescripta statutorum nostrorum.

Cuius in testimonium rei sigillum commune praedictae Vniuersitatis apponendum curauimus die quinto mensis Februarii, anno regni Serenissimae Reginae et Dominae Nostrae ELIZABETHAE, Dei gratia Britanniarum Reginae, Fidei Defensoris, nono et quadragesimo, annoque Salutis bis millesimo et primo.

1 See p. 475.


< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Cambridge University Reporter, 14 February 2001
Copyright © 2011 The Chancellor, Masters and Scholars of the University of Cambridge.