< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Address to the Complutensian University of Madrid: Notice

22 February 1999

The following is the text of an address prepared by the Orator which, subject to the approval of Grace 2, p. 396, will be presented to the Complutensian University of Madrid in April on the occasion of its fifth centenary. The Council have appointed Mrs A. M. Lonsdale, President of New Hall and Pro-Vice-Chancellor, to represent the University on this occasion.

VNIVERSITATI COMPLVTENSI S.D. VNIVERSITAS CANTABRIGIENSIS

Antiquissimo coniuncta uinculo nostra cum Hispanis Vniuersitas erat si quidam ut tradebatur e principibus uestris Cantaber olim in Britanniam traiectus condidisset scholam. sed uera nos uobiscum consociat antiquitas, o Complutensis Vniuersitatis academici, quibus gratias agimus quod anni uestri quingentesimi sollemnium nos participes esse uoluistis.

nam cum CC amplius annis post studia generalia passim per Europam occidentalem instituta iam ueniret tempus operis eius redintegrandi et augendi, quo tempore litterarum rerumque scientia renascebatur et quaeri coeptum erat quo modo rectius et diuinae res gererentur et publicae, uir clarissimus Franciscus de Cisneros archiepiscopus Toletanus studium uestrum in urbe ipsa Compluto tum quidem situm denuo condidit, et collegium maius in nomine Sancti Ildefonsi institutum addidit; nec praeterire fas erat collegium illud trilingue mox institutum, unde orta est notissima fama Biblia Πολύγλωττος. ut tum gaudebat par regum catholicorum quia doctior exitura uideretur esse in usum rei publicae legibus et litteris erudita cohors, ita recte nunc sollemnibus uestris adsunt qui ipsi disciplinas renouatas uariatas adauctas florere libenter audient, par illud regium quos gradu doctoris in iure nos abhinc XI annos honoris causa honestauimus.

quod uero nos in communem celebrationem tam comiter inuitastis, idcirco doctissimam feminam Annam Lonsdale, Aulae Nouae praesidem, Vniuersitatis pro Cancellario delegauimus quae litteris his redditis uos salutet atque omnia fausta felicia in futura saecula comprecetur.


< Previous page ^ Table of Contents Next page >

Cambridge University Reporter, 24 February 1999
Copyright © 1999 The Chancellor, Masters and Scholars of the University of Cambridge.